OENOPTAE

OENOPTAE
OENOPTAE
Graece Οἰνόπται, i. e. Vini inspectores dicebantur olim Athenis, qui in conviviis modum imperabant, ne quis aut plus satis, aut parum ab aliis, adeoque quantum et quoties unusquisque biberet. Quod si itaque aliquem intemperantius potantem deprehendissent, ad Areopagitas illum deferebant. Praeterea et alia, quae in conviviis fieri solent, observabant. Hinc ὀφθαλμοὶ quoque h. c. oculi appellati, quod non raro, quos oculos mcntis convivae vinô victi perderent, hi restituerent monitionibus suis. Μνάμονες etiam Platoni de Rep. quod legis admenerent. Coeterum Magistratum vulgarem ac tenuem fuisse, et trium virorum numerô, ait Philinus Rhetor: quod quod a Symposiarchis nomine tantum fuisse diversos, contendit Postellus de Magistrat. Atheniens. c. 38. assensum non impetrat. Vide Calvinum Lexic. Iurid. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 1. et hic passim, inprimis ubi de Conviviis Veter. de Magistro Convivii nec non voce Symposiarcha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”